

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 6: Versus 13
Et ne nos inducas.Sed spiritu scientiae illustra, ut sciamus quibus malis involvimur, et ut lacrymae prosint rogamus:Dimitte nobis debita nostra. Et ne nos,etc. Non quod ipse inducat, sed quia deserit et ire permittit. Non vero precatur non tentari, sed nec ad modicum vinci. Tentatio enim est necessaria ad coronam.Et ne nos,etc., deserens in tentatione sinas vinci: etsi sinas tentari, sine qua nullus probatus est.Sed libera nos a malo.Haec una petitio, tantum continet quantum omnes superiores.Ut spiritu timoris Dei omnia noxia intus et exterius pellantur: et sub paupertate beate vivamus.Sed libera nos.In illam quae nondum est ne sinas induci, et ab ea in qua sumus ducti, libera: quo facto nihil est metuendum, nihil restat orandum.A malo,omni, visibili et invisibili. Haec liberatio quotidie necessaria est, dum sine malo animae et corporis non vivitur, sed in fine complebitur, quando immortales et impassibiles erimus. De imis ad summa gradatim sic ascenditur. A malo per spiritum timoris liberamur: inde liberati pauperes spiritu et rebus esse cupimus, dum dicimus, Ne nos inducas in tentationem. Spiritum pietatis rogamus, ut homo interior mansuescat et mitis fiat, ne tentatione moveatur.